Sicut enim erant in diebus (257) ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe,
et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus filii hominis.
qua die autem exiit Loth a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo et omnes perdidit.
Secundum haec erit qua die filius hominis revelabitur.
et qui in agro non revertatur tollere
vestimentum suum.
Memores estote uxoris Loth.
et alter relinquetur.
Due molentes in unum: una assumetur et una relinquetur.
Duo in lecto uno: unus assumetur et alter relinquetur.
Qui dixit eis: ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilæ.
ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
Ideoque et vos estote parati, quia qua nescitis hora filius hominis venturus est.
Quod autem vobis dico omnibus dico: vigilate!
quis putas est fidelis servus et prudens
dispensator,
quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
Vere dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis,
veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat,
et dividet eum, partemque eius ponet cum hipochritis
et infidelibus.
Illic erit fletus et stridor dentium.