Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo,
quod est quadrans.
Et convocans discipulos suos ait illis:
vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit.
Nam omnes hi ex habundantia sibi miserunt in munera dei: haec autem ex eo quod deest illi, totum victum suum quem habuit misit.
Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent, unus Phariseus et alter publicanus.
Phariseus stans haec apud se orabat: deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, (195) adulteri, velut etiam hic publicanus.
Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo.
Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo, quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.
cum iam vespera esset hora,
abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit.
Et sciens turba quod exiit extra civitatem, secuti sunt eum, et suscipiens eos quibus necessaria erat cura sanabat.