Hic venit ad eum nocte et dixit ei: rabbi, scimus quia a deo venisti magister: nemo potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit deus cum eo.
Dicit ad eum Nicodemus: quomodo potest homo nasci cum senex sit? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci?
Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat. Sic est omnis qui natus est ex spiritu.
Amen amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod videmus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, filius hominis qui est in cælo.
ut omnis qui credit in ipso non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Omnis enim qui mala agit odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius;
qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia a deo sunt facta.
et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.