Populi autem dicebant: hic est Ihesus propheta a Nazaret Galileae.
et cum fecisset quasi flagellum de funiculis,
eiciebat omnes vendentes et ementes in templo,
oves quoque et boves
et mensas nummulariorum,
effudit aes,
et cathedras vendentium columbas evertit,
auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei domum negotiationis.
Scriptum est: domus mea (193) domus orationis vocabitur
omnibus gentibus,
vos autem fecistis eam speluncam latronum.
Et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum.
Recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est: zelus domus tue comedit me.
Et accesserunt ad eum cæci et claudi in templo, et sanavit eos.
et dixerunt ei: audis quid isti dicant? Ihesus autem dicit eis: vos numquam legistis, quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem?
Responderunt ergo Iudæi et dixerunt ei: quod signum ostendis nobis, quia hæc facis?
Dixerunt ergo Iudei: XL et VI annis ædificatum est (194) templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud?
Ille autem dicebat de templo corporis sui.