dicens eis: ite in castellum (189) quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum eius cum ea
alligatum, cui nemo unquam hominum sedit. Solvite illum
et adducite eum mihi,
et si quis vobis aliquid dixerit, dicite ei:
quia dominus operam eius desiderat,
et confestim dimittet eos.
Solventibus autem illis dixerunt domini eius ad illos: quid solvitis pullum?
Illi dixerunt:
quia domino necessarius est,
et dimiserunt eis,
et duxerunt pullum ad Ihesum
iactantes vestimenta sua supra pullum et eum desuper sedere fecerunt.
dicite filiae Sion: ecce rex tuus venit tibi mansuetus,
sedens super pullum asinæ
subiugalis.
Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Ihesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.
multi substernebant vestimenta sua in via, alii autem cedebant ramos de arboribus et sternebant in via.
Et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, cęperunt omnes turbae discendentium gaudentes laudare deum voce magna;
turbae autem quæ præcedebant et quae sequebantur clamabant dicentes: osanna filio David!
Benedictus qui venit rex in nomine domini, pax in caelo (191) et gloria in excelsis!
Benedictum quod venit regnum patris nostri David! osanna in excelsis!
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: osanna, benedictus qui venit in nomine domini rex Israhel!
Et quidam Phariseorum de turbis dixerunt ad illum: magister, increpa discipulos tuos.
Quibus ipse ait: dico vobis, quia si hii tacebunt, lapides clamabunt.
quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quæ ad pacem tibi sunt: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. (192)
Quia venient dies in te, et circumdabunt te et coangustabunt te undique:
ad terram prosternent te et filios qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.