pascha, dies festus Iudaeorum.
Et factum est, dum iret in Hierusalem, transiebat per mediam Samariam et Galileam.
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei ·X· viri leprosi, qui steterunt a longe.
Et levaverunt vocem dicentes: Ihesu preceptor, miserere nostri.
Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans deum.
Et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens, et hic erat Samaritanus.
Non est inventus qui rediret et daret gloriam deo, nisi hic alienigena?
Et ait illi: surge, vade, quia fides tua te salvum fecit.