ait illis:
ecce ascendimus Hierosolimam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de filio hominis.
Tradetur enim principibus sacerdotum et scribis,
et tradent eum gentibus,
et inludetur et flagellabitur et conspuetur et crucifigitur,
et tertia die resurget.
Qui dixit ei: quid vis? Ait illi: dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo.
Respondens autem Ihesus dixit eis: nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum,
aut baptismum quo ego baptizor baptizari?
Dicunt ei: possumus.
Ait illis: calicem quidem meum bibetis
et baptismum meum quo ego baptizor baptizabimini.
Sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo.
Ihesus autem vocavit eos ad se et ait: scitis quia principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent in eos.
Non ita erit inter vos, (185) sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister,
et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
Sicut filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et dare animam suam redemptionem pro multis.