Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
Et respondens Ihesus dixit ad legisperitos et Phariseos dicens: si licet sabbato curare?
At illi tacuerunt. (180) Ipse vero adpraehensum sanavit eum ac dimisit.
Et non poterant ad haec respondere illi.
cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo,
et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi: da huic locum, et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi: amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus,
quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.
Sed cum facis convivium, voca pauperes debiles claudos cęcos,
et beatus eris, quia non habent unde retribuent tibi; retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum.
Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: beatus qui manducat panem in regno dei.