Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno (178) misit eos in vineam suam.
Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos.
Et illis dixit: ite et vos in vineam, et quod iustum fuerit dabo vobis.
Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter.
Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: quid hic statis tota die otiosi?
Dicunt ei: quia nemo nos conduxit. Dicit illis: ite et vos in vineam.
Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
Venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi, acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
Et accipientes murmurabant adcontra patrem familias
dicentes: (179) hii novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et estus.
Tolle quod tuum est et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Aut non licet mihi quod volo facere? an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum?
Sic erunt novissimi primi et primi novissimi; multi enim sunt vocati, pauci autem electi.