Et vocavit illum et ait illi: quid hoc audio de te? redde rationem vilicationis tuae, iam enim non poteris vilicare.
Scio quid faciam, ut cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas.
At ille dixit: centum cados olei. Dixitque illi: accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta.
Deinde alio dixit: tu vero quantum debes? Qui ait: centum choros tritici. Ait illi: accipe litteras tuas et scribe octoginta.
Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.
Si ergo in iniquo mammonae fideles non fuistis, quod vestrum est quis credit vobis,
et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis?
qui autem non cognovit et fecit digna, plagis vapulavit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
Baptismum habeo baptizari, et quomodo turbor, usque dum perficiatur!