homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendidae.
Et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius (174) ulceribus plenus,
cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius.
Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius.
Et ipse clamans dixit: pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intinguat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
Et in his omnibus inter vos et nos (175) chaos magnum firmatum est, ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possunt, neque inde huc transmeare.
Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei;
habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum.
At ille dixit: non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, penitentiam agent.
Ait autem illi: si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexit credent.