magister bonę, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam?
Qui dixit ei: quid me interrogas de bono?
nemo bonus nisi unus deus.
Si autem vis ad vitam ingredi, (171) serva mandata.
honora patrem tuum et matrem, et diligis proximum tuum sicut te ipsum.
Ihesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: unum tibi deest:
si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me.
Cum audisset adulescens verbum, abiit tristis,
erat enim dives valde
et multas possessiones habens.
Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. (172)
Et iterum dico vobis: facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regno caelorum.
Auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes: quis ergo poterit salvus esse?
Tunc respondens Petrus dixit ei: ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?
Ihesus autem dixit illis: amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel.
omnis qui relinquit domum aut parentes vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem (173) aut uxorem aut filios aut agros
propter regnum cælorum
et nomen meum
et propter evangelium,
centuplum accipiet,
nunc in hoc tempore domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in futuro
vitam aeternam possidebunt.
Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi.
Et ait illis: vos estis qui iustificatis vos coram hominibus, deus autem novit corda vestra, quia quod hominibus altum est, abhominatio est ante deum.