At ille dixit ei: homo, quis me constituit iudicem aut divisorem supra vos?
Dixitque ad illos: videte et cavete ab omni avaritia, quia non in habundantia cuiusquam vita eius est ex his quæ possidet.
Et cogitabat intra se dicens: quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos?
Et dixit: hoc faciam: destruam horrea mea et maiora faciam, et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea.
Et dicam animæ meae: anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
Sic est qui sibi thesaurizat et non est in deum dives.