Dixerunt autem ad eum fratres eius: transi hinc et vade in Iudeam, ut et discipuli tui videant opera tua quae facis.
Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta te ipsum mundo.
Neque enim fratres eius credebant in eum.
Non potest mundus odisse vos, me autem odit, quia ego (166) testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt.
Vos ascendite ad diem festum hunc, ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est.
Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi in occulto.
Iudęi ergo querebant eum in die festo et dicebant: ubi est ille?
Et murmur multus de eo erat in turba. Quidam enim dicebant: quia bonus est, alii autem dicebant: non, sed seducit turbas.
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
Et mirabantur Iudaei (167) dicentes: quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscit de doctrina, utrum ex deo sit an ego a me ipso loquar.
Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit, qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.
Nonne Moyses dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem?
Quid me quęritis interficere? Respondit turba et dixit: dęmonium habes: quis te quęrit interficere?
Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem, non quia ex Moyse est, (168) sed ex patribus, et in sabbato circumciditis hominem.
Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi, mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato?
Nolite iudicare adversus faciem, sed iustum iudicium iudicate.
Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
Ego scio eum, quia ab ipso sum et ipse me misit.
Et si dixero quia nescio eum, ero similis vobis mendax.
De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?