Et respondens dixit illis: putatis quod hi Galilei prae omnibus Galileis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt?
Non dico vobis; sed nisi paenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
Sicut illi decem et octo supra quos (163) caecidit turris in Siloam et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem?
Non dico vobis; sed si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.
Dixit autem ad cultorem vineae: ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio; succide ergo illam: utquid etiam terram occupat?
At ille respondens dixit illi: domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora,
et siquidem fecerit fructum; sin autem, in futurum succides eam.