Ihesus vero ait eis: sinite parvulos (162) et nolite eos prohibere ad me venire, talium est enim regnum caelorum.
Et cum inposuisset eis manus, abiit inde.
Et murmurabant Pharisei et scribae dicentes: quia hic peccatores recipit et manducat cum illis.
Post haec ambulabat Ihesus in Galilea; non enim volebat in Iudeam ambulare, quia quaerebant eum Iudei interficere.