et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.
propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo deus coniunxit, homo non separet.
Ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras, ab initio autem non sic fuit.
Dicunt ei discipuli eius: si ita est causa hominis cum muliere, non expedit nubere.
Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat.