Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta.
Procidens autem servus ille orabat eum (159) dicens: patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
Et procidens conservus eius rogabat eum dicens: patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.
Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me:
non ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
Sic et pater meus caelestis faciet vobis, si non remisseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.