vade et corripe eum inter te et ipsum solum.
Si te audierit
et paenitentiam egerit, dimitte illi,
et lucratus eris fratrem tuum.
Quod si non audierit eos, dic aeclesiae; si autem et aeclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
Iterum dico vobis, (158) quia si duo ex vobis consenserit super terram de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis est.
Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Dicit illi Ihesus: non dicam tibi usque septies, sed usque septuagies septies.