Et dixit adolescentior ex illis patri: pater, da mihi portionem substantiae quae me contingit. Et divisit illis substantiam.
Et non post multos dies congregatis omnibus adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam (155) vivendo luxuriose.
Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos.
Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant, et nemo illi dabat.
Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: pater, peccavi in caelum et coram te,
et iam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercennariis tuis.
Dixitque ei filius: pater, peccavi in caelum et coram te, iam non sum (156) dignus vocari filius tuus.
et adducite vitulum saginatum et occidite, et manducemus et epulemur,
quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Et coeperunt aepulari.
Et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent.
Isque dixit illi: frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum.
sed postquam filius tuus hic (157) qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit, occidisti illi vitulum saginatum.
aepulari autem et gaudere te oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est.