In his iacebat multitudo magna languentium cecorum claudorum aridorum exspectantium aquę motum.
Angelus autem domini secundum tempus descendebat (135) in piscinam et movebat aquam. Qui ergo primus descendisset post motum aquae, sanus fiebat a quocumque languore tenebatur.
Hunc cum vidisset Ihesus iacentem et cognovisset quia iam multum tempus habet, dicit ei: vis sanus fieri?
Respondit ei languidus: domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam; dum venio enim ego, alius ante me descendit.
Et statim sanus factus est homo, et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die.
Respondit eis: qui me fecit sanum, ille mihi dixit: tolle grabatum tuum et ambula.
Interrogaverunt ergo eum: quis est ille homo qui dicit tibi: tolle grabatum tuum et ambula? (136)
Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset, Ihesus enim declinavit a turba constituta in loco.
Abiit ille homo et nuntiavit Iudeis quia Ihesus esset qui fecit eum sanum.
Ihesus autem respondit eis: pater meus usque modo operatur, et ego operor.
Propterea ergo magis quaerebant eum Iudei interficere, quia non solum solvebat sabatum, sed etiam patrem suum dicebat deum, aequalem se faciens deo.
amen amen dico vobis: non potest filius a se facere quicquam, nisi quod viderit patrem facientem; quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter faciet. (137)
Pater enim diligit filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit; et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini:
sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat.
Neque enim pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit filio,
ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem: qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum.
Amen amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem filii dei, et qui audierint, vivent.
Sicut enim pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso, (138)
et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est.
et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitę, qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii.
Si ergo testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum.
Alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me.
Ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis.
Ille erat lucerna ardens et lucens, vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius.
Et qui misit me pater, ipse testimonium perhibuit de me, et neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis.
Et verbum eius non habetis in vobis manens, quia quem misit ille, huic vos non creditis.
et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
Claritatem ab hominibus non accipio.
Sed cognovi vos, quia dilectionem dei non habetis in vobis.
Ego veni in nomine patris mei et non accipitis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis (140) et gloriam quae a solo est deo non quaeritis?
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me autem ille scripsit.
Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis?