Venit in civitatem Samariae quae dicitur Sychar, iuxta predium quod dedit Iacob Ioseph filio suo.
Erat ibi fons Iacob. Ihesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta.
Discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent.
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: quomodo tu Iudeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Iudei Samaritanis.
Numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?
sed aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
Dicit ei Ihesus: vade, voca virum tuum et veni.
Respondit mulier et dixit: non habeo virum. Dicit ei Ihesus: bene dixisti, quia non habeo virum;
quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes non est tuus vir: hoc vere dixisti.
Dicit ei mulier: domine, video quia propheta es tu.
Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierusolymis est locus ubi adorare oportet.
Dicit ei Ihesus: mulier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis patrem.
Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudeis est.
Sed venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate, nam et pater tales quaerit qui adorent eum.
Spiritus est deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
Dicit ei Ihesus: ego sum qui loquor tecum.
Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus:
venite et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci, numquid ipse est Christus?
Exierunt de civitate et veniebant ad eum.
Ille autem dixit eis: ego cibum habeo manducare quem vos non scitis.
Dicebant ergo discipuli ad invicem: numquid aliquis attulit ei manducare?
Dicit eis Ihesus: meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius.
Nonne vos dicitis, quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem.
Et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat simul gaudeat (134) et qui metit.
In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat et alius est qui metit.
Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret; et mansit ibi duos dies.
Et multo plures crediderunt propter sermonem eius
et mulieri dicebant: quia iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus, et scimus quia vere hic est salvator mundi.