Et adducunt ei surdum et mutum et deprecabantur eum ut inponat illi manum.
Et adpraehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et exspuens tetigit linguam eius.
Et suspiciens in celum ingemuit et ait illi: effeta, quod est adaperire.
Et statim apertæ sunt aures eius et solutum est vinculum linguę eius, et loquebatur recte.
et eo amplius ammirabantur dicentes: bene omnia fecit, et surdos fecit audire et mutos loqui.