in illis diebus, iterum cum multa turba esset,
convocatis discipulis suis dixit: misereor turbae, quia ecce triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent, et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via.
Et dicunt ei discipuli: unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
Et praecepit turbae, ut discumberent super terram,
et accipiens septem panes (141) et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
Erant autem qui manducaverunt ·IIII·M· hominum extra parvulos et mulieres.
et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.
Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere,
et nisi unum panem non habebant in navi.
Et praecipiebat eis dicens:
intuemini et cavete a fermento Phariseorum et Saduceorum
et a fermento Herodis.
At illi cogitabant inter se dicentes:
quia panes non habemus.
Nondum intellegitis neque recordamini?
adhuc caecatum habetis (142) cor vestrum?
Oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini,
quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: duodecim.
Quando et septem panes in quattuor milia, quot sportas fragmentorum sustulistis? Et dicunt ei ·VII·
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Phariseorum et Saduceorum.