Mc. 15,
Mane autem facto convenerunt omnes principes sacerdotum cum senioribus plebis et scribis concilium facientes,
querebant falsum testimonium contra Ihesum, ut eum morti traderent,
nec inveniebant,
et convenientia testimonia illorum non erant.
et dixerunt:
nos audivimus eum dicentem:
possum destruere templum dei
hoc manu factum et post triduum aliud non manu factum aedificare.
Et surgens princeps sacerdotum
in medium interrogavit Ihesum dicens:
nihil respondis ad ea quae isti adversum te testificantur? (303)
Ihesus autem nihil respondit.