Quomodo ergo implebuntur scripture, quia sic oportet fieri?
sed hęc est hora vestra et potestas tenebrarum.
Cohors et tribunus (299) et ministri Iudaeorum conprehenderunt Ihesum et ligaverunt eum
et adduxerunt eum ad Annam primum.
Erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudaeis, quia expedit unum hominem mori pro populo.
At ille reiecta sindone nudus profugit ab eis.