Paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggerit vobis omnia quecumque dixoro vobis.
Audistis quia ego dixi vobis: vado et venio ad vos.
Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis.
Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam,
sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio.