Erat autem recumbens unus ex discipulis eius in sinu Ihesu, quem diligebat Ihesus.
Innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: quis est de quo dicit?
Cui respondit Ihesus: ille est cui ego intinctum panem porrexero.
Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quod dicit ei Ihesus: eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid daret.
Cum ergo exisset, dicit Ihesus:
et deus clarificavit eum in semetipso et continuo clarificavit eum.