Et ait illi: euge bone serve, quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens supra X civitates.
Et huic ait: et tu esto supra V· civitates.
timui enim, quia homo austerus es, tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti.
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego veniens cum usuris utique exigissem illud?
Verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me.