et uni dedit V talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim.
Similiter et qui duo talenta acceperat lucratus est alia duo.
Qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui.
Ait illi dominus eius: euge, bone serve et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium domini tui.
Ait illi dominus eius: euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui.
et timens abii et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
Tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta.
Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium.