accesserunt ad eum discipuli secreto
et interrogaverunt eum dicentes: preceptor,
dic nobis, quando haec erunt, et quod signum adventus tui,
cum haec omnia incipient consummari?
multi enim venient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, et multos seducent.
prelia et
opiniones bellorum
et seditiones, nolite terreri:
oportet enim haec fieri, sed nondum est finis.
terroresque de cælo et signa magna.
Haec autem omnia initia sunt dolorum.
et in patientia vestra possidebitis animas vestras.
ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
Et multi pseudoprophetæ surgent et seducent multos.
Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum,
qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius.
Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.
et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum.
Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
arescentibus hominibus pre timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi.
Surgent enim Pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
Ecce predixi vobis.
Sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente, ita erit et adventus filii hominis.
Et tunc parebit signum fili hominis in cælo, (255) et tunc plangent se omnes tribus terræ, et videbunt filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et maiestate.
Et tunc mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.