dicentes: magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius (208) et suscitet semen fratri suo.
Similiter secundus
mortuus est sine filio,
et tertius accepit illam et omnes septem, et non relinquerunt semen.
Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
In resurrectione ergo cuius eorum erit uxor?
omnes enim habuerunt eam.
erratis nescientes scripturas neque virtutem dei.
Filii huius sæculi nubent et traduntur ad nuptias.
Illi autem qui digni habebuntur sæculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubent neque ducunt uxores,
neque enim ultra mori poterunt,
sed sunt sicut angeli dei in cælo
et sunt filii dei, cum sint filii resurrectionis.
non legistis in libro Moysi super rubum,
quia dictum est a deo,
quomodo dixerit illi deus: ego sum deus Abraham, deus Isaac, deus Iacob.
Non est deus mortuorum sed vivorum;
omnes enim vivunt ei. (209)
Vos ergo multum erratis.
Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: magister, bene dixisti.