Iudex quidam erat in quadam civitate, qui deum non timebat (201) et hominem non verebatur.
Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: etsi deum non timeo nec hominem revereor,
tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me.
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra?