Et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum;
nondum enim erat tempus ficorum.
Et ait illi: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum! Et arefacta est continuo ficulnea.
Et videntes discipuli mirati sunt (200) dicentes: quomodo continuo aruit!
Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
Et recordatus Petrus dixit ei: rabbi, ecce ficus cui maledixisti aruit.
Amen dico vobis, si habueritis fidem et non hesitaveritis in corde, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: tolle et iacta te in mare, fiet.
omnia quæcunque orantes petitis, credite quia accipietis, et veniet vobis.
Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et pater vester qui in cælis est dimittat vobis peccata vestra.