Et ecce vir nomine Zacheus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives,
et quærebat videre Ihesum, quis esset, et non poterat prę turba, quia statura illius pusillus erat.
Et praecurrens ascendit in arborem sicomorum, ut videret illum, (187) quia inde erat transiturus.
Et cum venisset ad locum, suspiciens Ihesus vidit illum et dixit ad eum: Zachae, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere.
Et festinans descendit et excepit illum gaudens.
Stans autem Zacheus dixit ad dominum: ecce dimidium bonorum meorum, domine, do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
Ait Ihesus ad eum: quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae.
Venit enim filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.