Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes;
et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent, et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
Cum ergo vidisset turba quia Ihesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Ihesum.
Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: rabbi, quando huc venisti?
Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem filius hominis vobis dabit, hunc enim pater signavit deus.
Respondit Ihesus et dixit eis: hoc est opus dei, ut credatis in eum quem misit ille.
Dixerunt ergo ei: quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? quid operaris?
Patres nostri manna manducaverunt (122) in deserto, sicut scriptum est: panem de cęlo dedit eis manducare.
Panis enim dei est qui descendit de cęlo et dat vitam mundo.
Dixerunt ergo ad eum: domine, semper da nobis panem hunc.
Sed dixi vobis, quia et vidistis me et non credidistis.
Omne quod dat mihi pater ad me veniet, et eum qui venit ad me non eiciam foras.
Quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me.
Hæc est autem voluntas eius qui misit me patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illum novissimo die.
Hæc est enim voluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam, et resuscitabo eum in novissimo die.
Et dicebant: nonne hic est Ihesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic: quia de cęlo descendi?
Nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum, et ego resuscitabo eum novissimo die.
Est scriptum in prophetis: et erunt omnes docibiles dei. Omnis qui audivit a patre et didicit, venit ad me.
Non quia patrem vidit quisquam, nisi is qui est a deo, hic vidit patrem.
Ego sum panis vitæ.
Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt:
hic est panis de cælo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.
Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
Dixit ergo eis Ihesus: amen amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
Qui manducat meam carnem et bibet meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus.
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo.
Sicut misit me vivens pater et ego vivo propter patrem, et qui manducat me et ipse vivet propter me.
Hic est panis qui de celo descendit: non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt: qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.
Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: durus est hic sermo, quis potest eum audire?
Sciens autem Ihesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc (125) discipuli eius, dixit eis: hoc vos scandalizat?
Si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius?
Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam: verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt.
Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.
Et dicebat: propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo.
Dixit ergo Ihesus ad duodecim: numquid et vos vultis abire?
Respondit ergo Simon Petrus: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternę habes,
et nos credimus, et cognovimus quia tu es Christus filius dei.
Respondit eis Ihesus: nonne ego vos duodecim elegi? et ex vobis unus diabolus est.
Dicebat autem Iudam Simonis Scariothis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus de duodecim.