quibus ille ait: quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum dei, quia ideo missus sum.
vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum,
et fecit ut essent duodecim cum illo,
quos et apostolos nominavit.
Iacobum Zebedei et Iohannem fratrem Iacobi, quibus inposuit nomina Boanerges, quod est filii tonitrui,
Philippum et Bartholomeum,
Matheum et Thomam, Iacobum Alphei et Simon qui vocatur Zelotes, et Iudam Iacobi et Iudam Scarioth, qui fuit proditor.
et elevatis oculis in eos (60)
aperiens os suum docebat eos dicens:
et oderint vos homines
et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes,
et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis.
quoniam merces vestra copiosa est in caelis.
patres eorum.