nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes.
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego: non sum Christus, sed quia missus sum ante illum.
Illum oportet crescere, me autem minui.
et quod vidit et audivit hoc testatur, et testimonium eius nemo accepit;
qui accepit testimonium eius signavit quia deus verax est;
quem enim misit deus, verba dei loquitur. Non enim ad mensuram dat deus spiritum.
(quamquam Ihesus non baptizaret, sed discipuli eius)
reliquid Iudeam et abiit iterum in Galileam.
Et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Neptalim.
terra Zabulon et terra Neptalim, via maris trans Iordanen, Galileæ gentium,
populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et in umbra mortis lux orta est eis.