Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat precinctus.
Respondit Ihesus et dicit ei: quod ego facio tu nescis modo, scies autem postea.
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum, propterea dixit: non estis mundi omnes.