dicens: super cathedram Moysi sederunt scribe et Pharisei:
omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite, secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt.
et volunt ambulare in stolis.
et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi.
Qui autem se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur.
legisperiti,
hypochritæ, (244)
quia tulistis clavem scientiæ
et cluditis regnum cælorum ante homines: vos autem non intratis nec introeuntes sinitis intrare.
qui devoratis domus viduarum sub obtentu prolixæ orationis:
accipietis maiorem damnationem.
Stulti et ceci, quid enim maius est, aurum an templum quod sanctificat aurum?
Cæci, quid enim maius est, donum an altare quod sanctificat donum?
et qui iurat in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso,
et qui iurat in cælo iurat in throno dei et in eo qui sedet super eum.
et rutam et omne holus,
et reliquistis quæ graviora sunt legis, iudicium et misericordiam et fidem
et caritatem dei.
Duces caecorum,
excolantes culicem, camelum autem glutientes.
et dicitis: si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
et sapientes et scribas. Ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequimini de civitate in civitatem,
ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariæ filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.