Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galileæ, et rogabant eum dicentes: domine, volumus Ihesum videre.
Venit Philippus (240) et dicit Andreæ, Andreas rursum et Philippus dicunt Ihesu.
ipsum solum manet, si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam, et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.
Respondit Ihesus et dixit: non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.
Hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus.
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.