Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et qui misit me pater.
Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me qui misit me pater.
Ego vado et quæritis me et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado vos non potestis venire.
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
Multa habeo de vobis loqui et iudicare. Sed qui misit me verax est, et ego quæ audivi ab eo hæc loquor in mundo.
Et qui me misit (217) mecum est: non relinquit me solum, quia ego quæ placita sunt ei facio semper.
Dicebat ergo Ihesus ad eos qui crediderunt ei Iudæos: si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis
et cognoscetis veritatem et veritas liberavit vos.
Servus autem non manet in domo in aeternum: filius manet in æternum.
Scio quia filii Abrahæ estis: sed quęritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
Ego quod vidi apud patrem loquor, et vos quæ vidistis apud patrem vestrum facitis.
Nunc autem quęritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a deo: hoc Abraham non fecit.
Quare loquellam meam non cognoscitis? quia non potestis audire sermonem meum.
Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? (219)
Qui est ex deo verba dei audit; propterea vos non auditis, quia ex deo non estis.
Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat et iudicet.
Amen amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in ęternum.
Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem te ipsum facis?
et non cognovistis eum; ego autem novi eum, et si dixero quia non scio eum, (220) ero similis vobis mendax; sed scio eum et sermonem eius servo.
Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum, et vidit et gavisus est.
Dixit eis Ihesus: amen amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.