et occident eum, et tertia die resurgit. Et contristati sunt vehementer.
Ait: etiam. Et cum intrasset domum, praevenit eum Ihesus dicens: quid tibi videtur, Simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis an ab alienis?
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore eius invenies staterem: illum sumens da eis pro me et te.