Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire,
et sine parabolis (110) non loquebatur eis.
Qui respondens ait illis: quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum, illis autem non est datum.
Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt.
Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos.