quae est contra Galileam,
occurrerunt ei duo habentes demonia de monumentis et exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
quoniam sepe compedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare,
et clamans voce magna dicit:
quid nobis et tibi, Ihesu fili dei
altissimi?
Venisti ante tempus torquere nos.
dic quod tibi nomen est. At ille dixit: legio, quia intraverunt demonia multa in eum.
ne expelleret eos extra regionem
et ne imperaret illis ut in abyssum irent.
Demones autem rogabant eum dicentes: si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum.
Et ait illis: ite.
et magno impetu grex precipitatus est in mare ad duo milia, et suffocati sunt in mare.
omnia.
et hominem sedentem a quo demonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius, et timuerunt
et rogabant ut transiret a finibus eorum.
rogabat eum vir a quo demonia exierant, ut cum eo esset,
et non ammisit eum, sed ait illi:
et narra quanta tibi dominus
fecerit et misertus est tui.
Et abiit praedicans in Decapolim, quanta illi fecisset Ihesus, et omnes mirabantur.