At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum.
et vidit duas naves stantes secus stagnum, piscatores autem descenderant et lavabant retia.
Et respondens Simon dixit illi: præceptor, per totam noctem laborantes nihil coepimus, in verbo autem tuo laxabo rete.
Et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos. Et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur.
Stupor enim circumdederat eum (56) et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam coeperant.
Similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedæi, qui erant socii Simonis.
Et crediderunt in eum discipuli eius,
et subductis a terra navibus relictis omnibus secuti sunt eum.