TITUS
Notker, De arte rhetorica, ms. H
Part No. 35
Previous part

Manuscript page: H73r  
Line: 1     post pirrichium. Ita. Perdidi bŏn̆a m̆eă. Aut pirric\hius
Line: 2     
et trocheus. Ut est. Conqueritur s̆uă fāctă. Aut pir\richius
Line: 3     
et spondeus. Ut est. Imputat sĭbĭ clēmen̄s. Aut
Line: 4     
trochevs et iambus. Ut est. Omnia nēmpĕ uīdĕs. Aut troc\heus
Line: 5     
et pyrrichius. Ut est. Aspice fāctă m̆eă. Talis
Line: 6     
clausula finem elegiaci pentametri turpiter reddit.
Line: 7     
Jn trissyllabis pessima conclusio est spondeus et molo\sus.
Line: 8     
Ut est mare fluctuantibus tŭpĕs ēiēctīs. Item uitio\sa .
Line: 9     
si molosi ultimi primi breuis sit syllaba . quia he\roicum
Line: 10     
comma nascitur. Ut est. Lītŭs ămīcīs. Item cauen\dus
Line: 11     
est spondeus ante molosum in tertia syllaba re\solutum.
Line: 12     
Ut est. Si te semel ad meas cāpsās ādmīsĕrŏ
Line: 13     
Jtem ne incurras in endecasyllabi phaleucii petulan\tiam.
Line: 14     
Ut est illud ciceronis. Successit tibi lutius metellvs.
Page of ed. Piper: 681  
Line: 15     
Sic omnes fines . metricis similes . uitiosi sunt. Quos tamen nec
Line: 16     
cicero prę magnitudine operis sui potuit uitare.

Chapter: 58 
Line: 17     
Post inuentionem.
Line: 18     
Maximam uim habet elocutio. Cicero in libris ret\horicorum .
Line: 19     
de sola inuentione tractat. De ceteris
Line: 20     
partibus in libro ad herennium. Debetur namque elocuti\oni
Line: 21     
nimium exercitationis . quia nimium habet in\dustrię .
Line: 22     
ita ut inuentio parum prosit . si non elocutio
Line: 23     
assit. Sic demum apparet excogitatio . si sequitur
Line: 24     
eius per uerba explicatio. Nam quorum maxime miramur
Line: 25     
ingenia . in his duobus partibus clari erant . alius in in\ventione
Line: 26     
et alius in elocutione. In hac palmam habet
Page of edition: 177  
Next part



This text is part of the TITUS edition of Notker, De arte rhetorica, ms. H.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 15.10.2021. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.