TITUS
Notker, De arte rhetorica, ms. H
Part No. 13
Previous part

Manuscript page: H62r  
Line: 1     deberet quisquam carius emere. Iste status uocatur et sententia
Line: 2     
quia alius legislatoris scripto nititur . alius scriptum interprę\tandum .
Line: 3     
de sententia .i. uoluntate scriptoris . scripto contradicit.
Line: 4     
Cicero huius status exemplum de greca hystoria nobile dedit quomo\do
Line: 5     
epaminondas dux thebanorum dum annuam . potestatem . habe\ret .
Line: 6     
successori suo statuto tempore . exertitum secundum scriptum
Line: 7     
legis non reddidit . sed pro utilitate rei publicę diutius aliquan\do
Line: 8     
si eum retinuit seque contra scriptum sententia scriptoris
Line: 9     
rationabiliter defendit.

Chapter: 31 
Line: 10     
Ambigue leges sunt. Ut exemplum ciceronis de lege. Mere\trix
Line: 11     
coronam auream ne habeto · si habuerit publica estu.
Line: 12     
Potest dubitari . meretrix an corona publicetur. Apud nos autem
Page of ed. Piper: 658  
Line: 13     
paulus legem statuit dicens. Unusquisque suam uxorem habeat
Line: 14     
propter fornicationem . melius est enim nubere quam uri. Ambi\guum
Line: 15     
uidetur an de laicis dixerit tantum . uel etiam de cliceris.

Chapter: 32 
Line: 16     
Contrarię leges uidentur .
Line: 17     
quę huivsmodi sunt. Ne respondeas stulto secundum stulticiam
Line: 18     
suam . ne sibi videatur sapiens. Sed per discretionem utraque suscipi\enda
Line: 19     
sunt. De romanis legibus exemplum est. Qui tyran\num
Line: 20     
occiderit . rem quam uelit a senatu pro pręmio accipiat
Line: 21     
Item altera lex. Tyranno occiso quinque eius proximos cognati\one
Line: 22     
magistratus necato. Contigit alexandrum tyran\num
Line: 23     
ab uxore interfici. Haec filium suum quem ex tyranno
Line: 24     
habebat sibi im pręmii loco depoposcit. Sunt qui consentiant

Chapter: 33 
Line: 25     
Sunt qui occidi puerum ex lege dicant.
Line: 26     
Difinitio. Communis status est . quia sicut rationalis ita et le\galis

Page of edition: 133  
Next part



This text is part of the TITUS edition of Notker, De arte rhetorica, ms. H.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 15.10.2021. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.