TITUS
Notker, De arte rhetorica, ms. H
Part No. 11
Previous part

Manuscript page: H61r  
Line: 1     sibi hoc tantum dicit. Hoc absolutum est. Assumptiuo sunt qua\tuor partes.

Chapter: 21 
Line: 2     
Comparatio. Relatio Remotio. Concessio·;
Line: 3     
Agnoscitur autem comparatio dum ille qui arguitur de aliqua re impro\banda .
Line: 4     
ea se dicit maius damnum uitasse . ita ut eius considerati\one
Line: 5     
laudandum sit quod fecit. Ergo quidam piscator socium
Line: 6     
de naui lapsum cum cerneret mergi . retraxit eum unco fer\reo .
Line: 7     
quem ad piscandum habuit oculo eius infixo. Qui in iuditi\um
Line: 8     
postea ductus pro lesione oculi eius defendit se compara\tione
Line: 9     
maioris periculi . quod non aliter mortem euaderet.

Chapter: 22 
Line: 10     
Remotio autem talis est. Ut defendat se negligentię di\cens.
Line: 11     
Non ad me pertinuit . ut hoc facerem. Uel si facti arguitur
Line: 12     
alterius iussu ad quem hoc pertinet fecisse se dicit. Ut minister qui
Page of ed. Piper: 655  
Line: 13     
panem optulit obiurgatus cur et potum non dederit . remouet a se
Line: 14     
culpam . et pincernam hoc officii habere dicit. Aut si argueret
Line: 15     
sumptuose agere . non se sed dominum iubentem hoc agere ostendit

Chapter: 23 
Line: 16     
Relatio est. Quando culpa retorquetur in pro\uocantem .
Line: 17     
ut de oreste dictum est.

Chapter: 24 
Line: 18     
Concessio. Criminis duplex est . in deprecatione et purgatione;

Chapter: 25 
Line: 19     
Deprecationem cottidiana exempla docent .
Line: 20     
quando delinquentes in iudicio ueniam postulant et nil de\fensionis
Line: 21     
parant. Sicut et dauid confessus est peccata sua dicens
Line: 22     
peccaui domino. Et nathan prophęta indulgentiam promisit atque
Line: 23     
respondit. Dominus transtulit peccatum tuum o dauid.

Chapter: 26 
Line: 24     
Purgatio sequitur triplex . inprudentia casus necessitas.

Chapter: 27 
Page of ed. Piper: 656  
Line: 25     
Imprudentia se purgat . qui patrem uel fratrem
Line: 26     
in tumultu non agnoscit . et occidit. Paulus quoque imprudentiam
Page of edition: 129  
Next part



This text is part of the TITUS edition of Notker, De arte rhetorica, ms. H.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 15.10.2021. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.