TITUS
Otfrid von Weissenburg, Evangelienbuch
Part No. 2
Previous part

Text: Liutb. 
Chapter: _ 
Dignitatis culmine gratia divina praecelso Liutberto Mogontiacensis urbis archiepiscopo Otfridus quamvis indignus tamen devotione monachus presbyterque exiguus aeternae vitae gaudium optat semper in Christo.


Verse: 1    Vestrae excellentissimae prudentiae praesentis libri stilum
Verse: 2    
comprobare transmittens in capite causam qua illum dictare
Verse: 3    
praesumpsi, primitus vobis enarrare curavi, ne ullorum fidelium
Verse: 4    
mentes, si vilesceret, vilitatis meae praesumptioni deputare procurent.
Verse: 5    
Dum rerum quondam sonus inutilium pulsaret aures
Verse: 6    
quorundam probatissimorum virorum eorumque sanctitatem laicorum
Verse: 7    
cantus inquietaret obscenus, a quibusdam memoriae dignis
Verse: 8    
fratribus rogatus, maximeque cujusdam venerandae matronae
Verse: 9    
verbis nimium flagitantis, nomine Judith, partem evangeliorum
Verse: 10    
eis theotisce conscriberem, ut aliquantulum hujus cantus lectionis
Verse: 11    
ludum saecularium vocum deleret, et in evangeliorum propria
Verse: 12    
lingua occupati dulcedine, sonum inutilium rerum noverint declinare;
Verse: 13    
petitioni quoque jungentes queremoniam, quod gentilium
Verse: 14    
vates, ut Virgilius, Lucanus, Ovidius caeterique quam plurimi
Verse: 15    
suorum facta decorarent lingua nativa, quorum jam voluminum
Verse: 16    
dictis fluctuare cognoscimus mundum, nostrae etiam sectae probatissimorum
Verse: 17    
virorum facta laudabant, Juvenci, Aratoris, Prudentii
Verse: 18    
caeterorumque multorum, qui sua lingua dicta et miracula
Verse: 19    
Christi decenter ornabant; nos vero, quamvis eadem fide eademque
Verse: 20    
gratia instructi, divinorum verborum splendorem clarissimum
Verse: 21    
proferre propria lingua dicebant pigrescere. Hoc dum eorum
Verse: 22    
caritati importune mihi instanti, negare nequivi, feci, non quasi
Verse: 23    
peritus, sed fraterna petitione coactus; scripsi namque eorum
Verse: 24    
precum suffultus juvamine evangeliorum partem francisce compositam,
Verse: 25    
interdum spiritalia moraliaque verba permiscens, ut
Verse: 26    
qui in illis alienae linguae difficultatem horrescit, hic propria
Verse: 27    
lingua cognoscat sanctissima verba, deique legem sua lingua
Verse: 28    
intellegens, inde se vel parum quid deviare mente propria pertimescat.
Verse: 29    
Scripsi itaque in primis et in ultimis hujus libri partibus
Verse: 30    
inter quatuor evangelistas incedens medius, ut modo quid
Verse: 31    
iste quidve alius caeterique scriberent, inter illos ordinatim,
Verse: 32    
prout potui, penitus pene dictavi. In medio vero, ne graviter
Verse: 33    
forte pro superfluitate verborum ferrent legentes, multa et parabularum
Verse: 34    
Christi et miraculorum ejusque doctrinae, quamvis jam
Verse: 35    
fessus (hoc enim novissime edidi), ob necessitatem tamen praedictam
Verse: 36    
pretermisi invitus et non jam ordinatim, ut caeperam,
Verse: 37    
procuravi dictare, sed qualiter meae parvae occurrerunt memoriae.
Verse: 38    
Volumen namque istud in quinque libros distinxi, quorum primus
Verse: 39    
nativitatem Christi memorat, finem facit baptismo doctrinaque
Verse: 40    
Johannis. Secundus jam accersitis ejus discipulis refert, quomodo
Verse: 41    
se et quibusdam signis et doctrina sua praeclara mundo
Verse: 42    
innotuit. Tertius signorum claritudinem et doctrinam ad Judaeos
Verse: 43    
aliquantulum narrat. Quartus jam qualiter suae passioni propinquans
Verse: 44    
pro nobis mortem sponte pertulerit dicit. Quintus ejus
Verse: 45    
resurrectionem, cum discipulis suam postea conlocutionem, ascensionem
Verse: 46    
et diem judicii memorat. Hos, ut dixi, in quinque,
Verse: 47    
quamvis evangeliorum libri quatuor sint, ideo distinxi, quia
Verse: 48    
eorum quadrata aequalitas sancta nostrorum quinque sensuum
Verse: 49    
inaequalitatem ornat, et superflua in nobis quaeque non solum
Verse: 50    
actuum, verum etiam cogitationum vertunt in elevationem caelestium.
Verse: 51    
Quicquid visu, olfactu, tactu, gustu, audituque delinquimus,
Verse: 52    
in eorum lectionis memoria pravitatem ipsam purgamus.
Verse: 53    
Visus obscuretur inutilis, inluminatus evangelicis verbis; auditus
Verse: 54    
pravus non sit cordi nostro obnoxius; olfactus et gustus sese a
Verse: 55    
pravitate constringant Christique dulcedine jungant; cordisque
Verse: 56    
praecordia lectiones has theotisce conscriptas semper memoria
Verse: 57    
tangent.

Verse: 58    
Hujus enim linguae barbaries ut est inculta et indisciplinabilis
Verse: 59    
atque insueta capi regulari freno grammaticae artis, sic
Verse: 60    
etiam in multis dictis scriptio est propter literarum aut congeriem
Verse: 61    
aut incognitam sonoritatem difficilis. Nam interdum tria u u u,
Verse: 62    
ut puto, quaerit in sono, priores duo consonantes, ut mihi videtur,
Verse: 63    
tertium vocali sono manente; interdum vero nec a, nec e,
Verse: 64    
nec i, nec u vocalium sonos praecavere potui: ibi y grecum mihi
Verse: 65    
videbatur ascribi. Et etiam hoc elementum lingua haec horrescit
Verse: 66    
interdum, nulli se caracteri aliquotiens in quodam sono, nisi
Verse: 67    
difficile, jungens; k et z sepius haec lingua extra usum latinitatis
Verse: 68    
utitur, quae grammatici inter litteras dicunt esse superfluas.
Verse: 69    
Ob stridorem autem interdum dentium, ut puto, in hac lingua
Verse: 70    
z utuntur, k autem ob faucium sonoritatem. Patitur quoque
Verse: 71    
metaplasmi figuram nimium (non tamen assidue), quam doctores
Verse: 72    
grammaticae artis vocant sinalipham (et hoc nisi legentes praevideant,
Verse: 73    
rationis dicta deformius sonant), literas interdum scriptione
Verse: 74    
servantes, interdum vero ebraicae linguae more vitantes,
Verse: 75    
quibus ipsas litteras ratione sinaliphae in lineis, ut quidam
Verse: 76    
dicunt, penitus amittere et transilire moris habetur; non quo
Verse: 77    
series scriptionis hujus metrica sit subtilitate constricta, sed
Verse: 78    
schema omoeoteleuton assidue quaerit. Aptam enim in hac
Verse: 79    
lectione et priori decentem et consimilem quaerunt verba in fine
Verse: 80    
sonoritatem, et non tantum per hanc inter duas vocales, sed
Verse: 81    
etiam inter alias literas saepissime patitur conlisionem sinaliphae;
Verse: 82    
et hoc nisi fiat, extensio sepius literarum inepte sonat dicta verborum.
Verse: 83    
Quod in communi quoque nostra locutione, si sollerter
Verse: 84    
intendimus, nos agere nimium invenimus. Quaerit enim linguae
Verse: 85    
hujus ornatus et a legentibus sinaliphae lenem et conlisionem
Verse: 86    
lubricam praecavere et a dictantibus omoeoteleuton (id est consimilem
Verse: 87    
verborum terminationem) observare. Sensus enim hic
Verse: 88    
interdum ultra duo vel tres versus vel etiam quattuor in lectione
Verse: 89    
debet esse suspensus, ut legentibus (quod lectio signat) apertior
Verse: 90    
fiat. Hic sepius i et o ceteraeque similiter cum illo vocales simul
Verse: 91    
inveniuntur inscriptae, interdum in sono divisae vocales manentes,
Verse: 92    
interdum conjunctae (priore transeunte in consonantium potestatem).
Verse: 93    
Duo etiam negativi, dum in latinitate rationis dicta confirmant,
Verse: 94    
in hujus linguae usu pene assidue negant; et quamvis
Verse: 95    
hos interdum praecavere valerem, ob usum tamen cotidianum,
Verse: 96    
ut morum se locutio praebuit, dictare curavi. Hujus enim linguae
Verse: 97    
proprietas nec numerum nec genera me conservare sinebat.
Verse: 98    
Interdum enim masculinum latinae linguae in hac feminino protuli,
Verse: 99    
et cetera genera necessarie simili modo permiscui; numerum
Verse: 100    
pluralem singulari, singularem plurali variavi et tali modo in
Verse: 101    
barbarismum et soloecismum sepius coactus incidi. Horum supra
Verse: 102    
scriptorum omnium vitiorum exempla de hoc libro theotisce ponerem,
Verse: 103    
nisi inrisionem legentium devitarem; nam dum agrestis
Verse: 104    
linguae inculta verba inseruntur latinitatis planitiae, cachinnum
Verse: 105    
legentibus prebent. Lingua enim haec velut agrestis habetur,
Verse: 106    
dum a propriis nec scriptura nec arte aliqua ullis est temporibus
Verse: 107    
expolita; quippe qui nec historias suorum antecessorum,
Verse: 108    
ut multae gentes caeterae, commendant memoriae, nec eorum
Verse: 109    
gesta vel vitam ornant dignitatis amore. Quod si raro contigit,
Verse: 110    
aliarum gentium lingua, id est Latinorum vel Grecorum, potius
Verse: 111    
explanant; cavent aliarum et deformitatem non verecundant
Verse: 112    
suarum. Stupent in aliis vel litterula parva artem transgredi,
Verse: 113    
et pene propria lingua vitium generat per singula verba. Res
Verse: 114    
mira tam magnos viros, prudentia deditos, cautela praecipuos,
Verse: 115    
agilitate suffultos, sapientia latos, sanctitate praeclaros cuncta
Verse: 116    
haec in alienae linguae gloriam transferre et usum scripturae in
Verse: 117    
propria lingua non habere. Est tamen conveniens, ut qualicumque
Verse: 118    
modo, sive corrupta seu lingua integrae artis, humanum
Verse: 119    
genus auctorem omnium laudent, qui plectrum eis dederat
Verse: 120    
linguae verbum in eis suae laudis sonare; qui non verborum
Verse: 121    
adulationem politorum, sed quaerit in nobis pium cogitationis
Verse: 122    
affectum operumque pio labore congeriem, non labrorum inanem
Verse: 123    
servitiem.

Verse: 124    
Hunc igitur librum vestrae sagaci prudentiae probandum
Verse: 125    
curavi transmittere; et quia a Rhabano venerandae memoriae,
Verse: 126    
digno vestrae sedis quondam praesule, educata parum mea parvitas
Verse: 127    
est, praesulatus vestrae dignitati sapientiaeque in vobis
Verse: 128    
pari commendare curavi. Qui si sanctitatis vestrae placet optutibus,
Verse: 129    
et non dejiciendum judicaverit, uti licenter fidelibus vestra
Verse: 130    
auctoritas concedat; sin vero minus aptus parque meae neglegentiae
Verse: 131    
paret, eadem veneranda sanctaque contempnet auctoritas.
Verse: 132    
Utriusque enim facti causam arbitrio vestro decernendam mea
Verse: 133    
parva commendat humilitas.

Verse: 134    
Trinitas summa unitasque perfecta cunctorum vos utilitati
Verse: 135    
multa tempora incolomem rectaque vita manentem conservare
Verse: 136    
dignetur. Amen.



Next part



This text is part of the TITUS edition of Otfrid von Weissenburg, Evangelienbuch.

Copyright TITUS Project, Frankfurt a/M, 23.8.2010. No parts of this document may be republished in any form without prior permission by the copyright holder.